_Ego_ (sayes he)
_sancte affirmare possum me unam aureo Annulo inclusam perpetuo gestare,
cujus facultatem (si gemmae est) nunquam satis admirari potui. Gestaverat
enim ante Triginta annos Hispanus quidam non procula puternis aedibus
habitans. Is cum vita functus esset, & ipsius suspellex (ut moris apud
nos est) venum exposita esset, inter caetera etiam Turcois exponebatur.
Verum nemo (licet complures eo concurrissent, ut eam propter Coloris
Elegantiam, quam vivo Domino habuerat emerent) sibi emptam voluit,
pristinum enim nitorem & Colorem prorsus amiserat, ut potius Malachites,
quam Turcois videretur. Aderat tum temporis gemmae habendae desiderio etiam
parens & frater meus, qui antea saepius gratiam & elegantiam ipsius
viderant, mirabundi eam nunc tam esse deformem, Emit eam nihilominus
pater, satisque vili pretio, qua omnibus contemptui erat, ac presentes
non eam esse quam Hispanus gestarat, arbitrarentur. Domum reversus Pater,
qui tam turpem Gemmam gestare sibi indecorum putabat, eam mihi dono dat,
inquiens; Quandoquidem, fili mi, vulgi fama est, Turcoidem, ut facultates
suas exercere possit, dono dari debere tibi eam devoveo, ego acceptam
Gemmam sculptori trado, at gentilitia mea insignia illi, quamadmodum
fieri solet, in Jaspide Chalcedono, aliisque Ignobilioribus Gemmis,
insculperat.
Pages:
343
344
345
346
347
348
349
350
351
352
353
354
355
356
357
358
359
360
361
362
363
364
365
366
367